- AREOPAGUS
- AREOPAGUSvicus erat Athenis, a templo Martis ita dictus, ubi primum iudicium capitis, Halirrhotiô, Neptuni filiô occisô actum fuisse scribit Plin. Areum Iudicium dixit Tacit. Annal. l. 2. c. 55. Iuvenali Sat. 9. v. 101. Martis curia dicitur:Ergo occulta leges ut Curia Martis Athenis.Non tamen id κατὰ λέξιν sonat, sed Martis collem, saxum, sive rupem. Hesychius, Α῎ρειος πάγος, εν Α᾿θήναις δικαςτήριον εν τῆ Α᾿κροπόλει. E Stephano discimus, Areopagum fuisse Α᾿κρωτήριον Α᾿θήνῃσιν, quem vide. Quid ageretur in Areopago, docet Iul. Pollux. l. 8. ubi de magistratibus Atheniensium. Vide Salian. Annal. Budeum, l. 2. Pand. Vivem, in Augustin. de Civ. Deil. 18. c. 10. Isid. Pelusiotem, l. 2. Ep. 91. Suid. Vosl. in Areopago, et imprimis eruditissimum Ioh. Meursium sing. l. de senatu Areopagitico, ut et Petiti leges Atticas. Rudera eius loci hodieque supersunt, ad Meridem templi Thesei, quod cum olim in medio ferme civitatis esset, nunc extra Athenarum moenia est hodieque Graecorum cultui inservit et Hagios Georgios dicitur. Fundamenta visuntur in semicirculum, e quadratis saxis prodigiosae magnitudinis, constructa, super quae planities 140. circiter passuum, quae propriê Aula erat augusti huius Senatus, non multum eminens. In eius medio rupi incisum Tribunal, et ad latus utrumque sedilia, quibus Areopagitae olim insidebant sub dio. Prope aliquot speluncae in rupe videntur, quae forsan reorum olim receptacula erant. Inter vero locum hunc ac Thesei temooum memoratum, rudera cernuntur Templis S. Dionysio Areopagitae dicati, cuius domus videtur fuisse, quae inde haud procul visitur, quaeque hodie sedes Archiepiscopi est: uti refert Iac. Spon, qui haec omnia A. C. 1676. ipse oculis lustravit. Vide eius Voyage d'Italie, de Dalmatie, de Graece et du Levant tom 2. ut et de iudiciis ibi exercitis, voce Cephalus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.